monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 29, 10
Quoniam ira in indignatione eius, et vita in voluntate eius: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Partibus suis intelligamus hunc versum, in quo malorum retributionem, iustorum praemia, passionis eius tristitiam, resurrectionis laeta commemorat; eoque fit, ut cum fuerint distincta, nesciant confusionis iniuriam. Sed cum ira nostra, sicut legitur, mortem operetur, in primo commate per tropologiam hoc de Domino dicitur, quia revera indignatio illius mors est utique peccatoris. Dignatio enim est, quando nos clementer suscipit; indignatio cum nos iratus abiicit; non quia ille irascitur, sed de eius aversione mors evenit, quae de ira humana procedit. Sequitur, et vita in voluntate eius. Nihil potest dici praestantius. Nam sicut in indignatione mors, ita in voluntate eius vita esse dignoscitur; quae tamen non in meritis nostris, sed in ipsius voluntate consistit. Hoc argumentum in topicis dicitur ex contrario. Adiecit, ad vesperum demorabitur fletus. Vesperum dicimus, cum peracto die sol occidit, et noctis tenebrae consequuntur; quod accidisse constat Ecclesiae, quando Christus Dominus noster est peremptus. Tunc enim vere demoratus est fletus, dum per triduum fidelium turba congemuit, et mundi ipsius natura concussa est, ut et ipse orbis cum humano genere Domini lugere videretur exitium. Matutinum vero dicimus, quando discedentibus tenebris crepusculum coeperit elucere. Quo tempore resurrectio Domini, Evangelio teste, vulgata est: de qua parte beatis crevisse constat sine dubitatione laetitiam. Sic in uno versu tantarum rerum ingens explicata perfectio est.